PUDICITIA

PUDICITIA
PUDICITIA
Dea culta est ab antiquis, cuius Romae aedes fuit in foro boario et haec quidem Patricia vocata: altera fuit Plebeia, cuius aedicula in vico longo, a Virginio posita, Festus. Patriciae aedem, quam Aemilius consecrâsse dicitur, ad aedem rotundam Herculis positam, non licebat ingredi, nisi iis, quae semel nupsissent. Plebeiae aedem Virginia exstruxit, quae familiâ Patriciâ orta, post plebeio nupta, a sorore sacris Patriciae Pudicitiae arcebatur: qua de re sic Liv. l. 10. c. 23. Insignem, inquit, supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae, inter Matronas ortum, et Virginiam, Auli filiam, Patriciam, Plebeio nuptam L. Volumnio Consuli. Hanc enim Matronae, quod e Patribus nupsisset, sacris arcuerant. Brevis altercatio, inde ex iraecundia inuliebri, in contentionem animorum exarsit: cum se Virginia et Patrciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam, et uni nuptam ad quem Virgo deducta sit, nec se Viri honoramque eius ac rerum gestarum paenitere, vere gloriareturFactô deinde egregiê magnifica verba adauxit. In vico longo, ubi habitabat, ex parte aedium, quod satis esset loci, modicô sacellô exclusit, aramque ibi posuit, et convocatis plebeiis Matronis, conquesta iniuriam Patriciarum; Hanc ego aram, inquit, Pudicitiae Plebeiae dedico: atque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet, hoc Pudicitiae inter Matronas sit, detisque operam, ut haec ara a sanctioribus et castioribus coli dicatur. Eôdem ferme ritu haec ara, quô illa antiquior, culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona, et quae uni viro nupta fuisset, ius sacrisicandi haberet. Hinc Valer. max. l. 2. c. 1. ex 3. Quae unô contentae matrimoniô erant, ait, coronâ Pudicitiae honorabantur. Festus auctor est, existimare quosdam, Pudicitiae simulacrum, quod in Foro Boario, Fortunam fuisse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 2. c. 18. ubi de Diis, propter quae datur ascensus in caelum, tertiâ nempe Deorum, ut Cic. vocat. classe. In nummis Liviae, Marciae, Faustinae, caput obductum, cum lemmate PUDICITIA, vidimus supra, voce Femina. Leges vero de eadem infra aliquot habes; voce Scantinia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Pudicitia — Saltar a navegación, búsqueda En la mitología romana, Pudicitia ( modestia o “virtud sexual”) era la personificación de la modestia y la castidad. Su equivalente griego era Aidôs. Se esperaba que los romanos, tanto hombres como mujeres,… …   Wikipedia Español

  • Pudicitĭa — (lat.), Schamhaftigkeit; als Personifikation bei den Römern Beschützerin der ehelichen Keuschheit, die nur von in erster und einziger Ehe lebenden Matronen verehrt wurde. Ihr Bild, eine sittig in ihr Gewand gehüllte Matrone (s. Abbildung bei Art …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pudicitia — Pudicitia,   römische Religion: die als Göttin verehrte Personifikation der (ehelichen) Keuschheit …   Universal-Lexikon

  • Pudicitia — For the genus of grass skipper butterflies, see Pudicitia (butterfly).In Roman mythology, Pudicitia ( modesty or “sexual virtue”) was the personification of modesty and chastity. Her Greek equivalent was Aidôs.Romans, both men and women, were… …   Wikipedia

  • Pudicitia — Darstellung der Pudicitia Pudicitia (lateinisch), Schamhaftigkeit; als Personifikation dargestellt auf römischen Münzen als eine sittsam in ihr Gewand g …   Deutsch Wikipedia

  • Neque foemina, amissa pudicitia, alia abnuerit. — См. Страшно дело до начину …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • ПУДИЦИЦИЯ —    • Pudicitĭa,          римское олицетворение стыдливости, было почитаемо патрицианскими женщинами в особенном святилище на «Скотном рынке», как P. Patricia. Но когда в 297 г. до Р. X. патрицианка Виргиния была отстранена от служения этой богине …   Реальный словарь классических древностей

  • Virginia (Volumnius) — Virginia was the daughter of Aulus Verginius, a patrician. Verginia is the usual orthography found in Latin manuscripts. Virginia’s new husband in 296 BCE was Lucius Volumnius Flamma Violens. He became a novus homo the previous year. That same… …   Wikipedia

  • Tertullian — A woodcut illustration depicting Tertullian Quintus Septimius Florens Tertullianus, anglicised as Tertullian (c. 160 – c. 220 AD),[1] was a prolific early Christian author from Carthage in the Roman province of Africa.[2] He is the fir …   Wikipedia

  • List of butterflies of India (Hesperiinae) — This is a list of the butterflies of India belonging to the subfamily Hesperiinae of the family Hesperiidae and an index to the species articles. This forms part of the full list of butterflies of India (Hesperiidae) which itself is part of the… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”